Obsidio navalis Belli Civilis Americani

Magnus Anguis Scottianus. Tabula oppugnationis navalis anni 1861, Consilium Anacondae Winfield Scott generalis appellatum.
Banshee, cursor obsidionis Confoederatus, anno 1863.
A. D. Vance, cursor obsidionis a Classi Unionis captus iterumque nomine Advance (1862) mandata.
David, navis Confoederata, impetus in New Ironsides die 5 Octobris 1863 facit, per obsidionem navalem Carolopoli.
Proelium Sinus Mobilis. Adumbratio a Ludovico Prang picta.

Obsidio navalis in Bello Civili Americano fuit ratio militaris a Civitatibus Foederatis ad Civitates Confoederatas commercio prohibendas effecta.

Obsidio a Praeside Abrahamo Lincoln efficacem mense Aprili 1861 redidit, cui opus erat custodire 3500 milium litoris Atlantici et Sinus Mexici, inter quod erant duodecim portus maiores, insignissime Nova Aurelia et Mobile. Multi conatus ad obsidionem eludendam prosperi erant,[1] sed naves satis celeres ut Classem Unionis eludere poterant solum parvam transportabant copiarum partem quibus opus erat.[2] Hae naves, cursores obsessionis appellatae, plerumque a civibus Britanniarum Regni exercebantur, portibus neutrius factionis utentibus, sicut Havana Cubae, Nassavia Insularum Bahamensium, et Bermuda. Unio 500 naves mandavit, quae omne per bellum circa 1500 naves illicitas destruxerunt vel ceperunt.

Nexus interni

  1. "Lincoln biography". Americanpresident.org .
  2. Wyllie 2007:184.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search